- GUALTERUS Hunte
- GUALTERUS Huntevel Vinantius, Carmelita Anglus. Ab Eugenio IV. in Angliam missus, ut ad Concilium Ferrariense, quod postea Florentiam translatum est, patres invitaret. Scripsit quae inter Latinos Graecosque disceptata. aliaque Theologica et Historica: Comestoris inprimis Epitomen. Poslevin Appar. sacr. Gesner. et Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 9. Obiit A. C. 1478. Petrus Lucius, in Biblioth. Carmel. Alios Gualteros vide apud Morer. Dict. Hist. Voss. Balaeum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.